라틴어 문장 검색

dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:5)
nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae uocatur, item Flauiae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide maximus circus deustis utrimque lateribus extructus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 5장 1:3)
Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Iuglans arbor proinde dicta est ac Iovis glans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:1)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:2)
Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, V1)
prima certamina Punico bello primum naumachiam ad exercitium instituere Romani coeperunt, postquam probarunt gentes etiam navali certamine plurimum posse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1141)
nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 522)
nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 298)
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:1)
cuius mihi non solum formas verum etiam naumachias videbar epotaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION